Business

Technology

test

Marcel Pérès and Ensemble Organum Salve Regina - Les Chant des Templiers

Salve regina misericordie
Vita dulcedo et spes nostra salve.
Ad te clamamus exules filii Eve.
Ad te suspiramus gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eya ergo advocata nostra, illos tuos
misericordes oculos ad nos convente
Et ihesum benedictum fructus ventris tui
nobis post hoc exilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis Maria.

Alpha et omega misit de superis
gloriosum solamen miseris,
cum Gabriel a summa gerarchia
paranimphus dicit in armonia:
Ave Virgo Maria.
O clemens, o pia, o dulcis Maria.

O pastores pro Deu surgite,
quid vidistis de Christo dicite.
Reges Tharsis de stella visione
sint testes in apparitione:
Ave Virgo Maria.
O clemens, o pia, o dulcis Maria.

Fons humilis, aquarum puteus,
rosa mundi, splendor sydereus,
amigdalus Aaron fructuosa,
precantibus esto lux gloriosa:
Ave virgo Maria.
Salve regina misericordie.
Marcel Pérès and Ensemble Organum Salve Regina - Les Chant des Templiers Marcel Pérès and Ensemble Organum  Salve Regina - Les Chant des Templiers Reviewed by Αέναος Ταξιδευτής on 8:00:00 μ.μ. Rating: 5

Δεν υπάρχουν σχόλια:

Από το Blogger.